- ACONAE
- ACONAEGraece Α᾿κόναι, apud Theophrastum Hist. Plantar. l. 9. c. 18. vicus Mariandynorum; Selivo Acone, portus Heracleoe nempe vel portus Heracleae, vel non longe ab Heraclea fuit, in regione Mariandynorum, in quibus etiam Heraclea Pontica fita erat. Unde aconito nomen volutn nonnulli. Et certe in Aconois cautibus nasci tradit Nicander,- - - - Ε᾿ν δ᾿ Α᾿κοναίοιςΤῆλε λίην ἀκόνιτονιτον ἀνεβλάςτησεν ὀρόλκοις.Ubi Α᾿κοναῖοι ὄρογκοι sunt Heracleotici agri, ab Aconis loco dicti: in quarum cautium summitate ac vertice plurimum ac praestantissmum aconitum provenit. Sed aliud etymon suggerit Ovid. l. 7. Metam. Fab. 22.Quae quia nascuntur durâ vivacia caute,Mortales aconita vocant. etc.de quo vide Salmas. ad Solin. p. 881. et seqq. ut et infra in voce Cos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.